Top menu

2009_incendio_w.jpg2009_stagno_w.jpg2012_squarcio-di-luce_w.jpg2011_forza-del-vento_w.jpg2011_settembre_w.jpg2011_cespuglio_w.jpg2009_mantovainrosso_w.jpg2008_acquitrino_w.jpg2011_paes-invernale-1_w.jpg2012_tre-alberi_w.jpg2012_nebbia-su-mantova_w.jpg2012_campo-papaveri_w.jpg2011_schiumadonda_w.jpg2007_grandepino_w.jpg2009_toscanasera_w.jpg2009_tramonto2_w.jpg2009_sottobosco_w.jpg2011_paes-invernale-2_w.jpg2008_oltreorizzonte_w.jpg2009_sorgere_w.jpg2010_steppa_w.jpg2011_marina_w.jpg2010_temporale_w.jpg2009_tramonto_w.jpg2008_controlucemn_w.jpg

Livio, Tarquinio e Lucrezia

Livio:

*

 

T. LIVIUS (59-17 a.C.)

Ab Urbe condita, I, 58

 

Paucis interiectis diebus, Sex. Tarquinius, inscio Collatino, cum comite uno Collatiam venit.

 

Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii, cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso “Tace, Lucretia” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem.”  
Cum pavida ex somno mulier nullam opem prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas [...].   
Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.  
Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse.  

 

 Problemi grammaticali

  

 Traduzione interpretativa