Top menu

2011_forza-del-vento_w.jpg2009_sorgere_w.jpg2008_acquitrino_w.jpg2012_nebbia-su-mantova_w.jpg2011_paes-invernale-2_w.jpg2011_cespuglio_w.jpg2009_incendio_w.jpg2009_sottobosco_w.jpg2010_temporale_w.jpg2007_grandepino_w.jpg2012_squarcio-di-luce_w.jpg2008_oltreorizzonte_w.jpg2012_tre-alberi_w.jpg2011_marina_w.jpg2010_steppa_w.jpg2012_campo-papaveri_w.jpg2009_stagno_w.jpg2008_controlucemn_w.jpg2009_tramonto2_w.jpg2009_tramonto_w.jpg2009_toscanasera_w.jpg2011_schiumadonda_w.jpg2009_mantovainrosso_w.jpg2011_settembre_w.jpg2011_paes-invernale-1_w.jpg

Tacito, Morte di Seneca

Tacito: imaginem vitae suae relinquere testatur

Una morte come quella di Socrate

 

Cornelius TACITUS (56-120 d.C.)

Annales, XV, 62-64

 

[62] Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac denegante centurione conversus ad amicos, quando meritis eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relinquere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium famam tam constantis amicitiae [pretium] laturos. Simul lacrimas eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos, quam ut educatoris praeceptorisque necem adiceret.

 

[63] Ubi haec atque talia velut in commune disseruit, complectitur uxorem, et paululum adversus praesentem fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori [neu] aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. Illa contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque percussoris exposcit. Tum Seneca, gloriae eius non adversus, simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret, «vitae - inquit - delenimenta monstraveram tibi, tu mortis decus mavis: non invidebo exemplo. Sit huius tam fortis exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in tuo fine.» Post quae, eodem ictu brachia ferro exsolvunt. Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere. Et novissimo quoque momento suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.

 

[64] At Nero nullo in Paulinam proprio odio, ac ne glisceret invidia crudelitas, [iubet] inhiberi mortem. hortantibus militibus servi libertique obligant brachia, premunt sanguinem, incertum an ignarae. nam, ut est vulgus ad deteriora promptum, non defuere qui crederent, donec implacabilem Neronem timuerit, famam sociatae cum marito mortis petivisse, deinde oblata mitiore spe blandimentis vitae evictam; cui addidit paucos postea annos, laudabili in maritum memoria et ore ac membris in eum pallorem albentibus, ut ostentui esset multum vitalis spiritus egestum.

 

 
 

 Problemi grammaticali

 

 Traduzione interpretativa