Top menu

2009_tramonto2_w.jpg2011_marina_w.jpg2012_campo-papaveri_w.jpg2007_grandepino_w.jpg2011_paes-invernale-1_w.jpg2008_oltreorizzonte_w.jpg2009_tramonto_w.jpg2008_acquitrino_w.jpg2009_incendio_w.jpg2010_temporale_w.jpg2011_schiumadonda_w.jpg2012_squarcio-di-luce_w.jpg2010_steppa_w.jpg2009_toscanasera_w.jpg2011_cespuglio_w.jpg2009_mantovainrosso_w.jpg2009_sorgere_w.jpg2009_sottobosco_w.jpg2009_stagno_w.jpg2011_settembre_w.jpg2011_paes-invernale-2_w.jpg2012_tre-alberi_w.jpg2011_forza-del-vento_w.jpg2008_controlucemn_w.jpg2012_nebbia-su-mantova_w.jpg

Tacito, Morte di Augusto

Tacito:

*

 

Cornelius TACITUS (56-120 d.C.)

Annales, I, 5

 

V. Haec atque talia agitantibus grauescere ualetudo Augusti, et quidam scelus uxoris suspectabant. Quippe rumor incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam uectum ad uisendum Agrippam; multas illic utrimque lacrimas et signa caritatis spemque ex eo fore ut iuuenis penatibus aui redderetur: quod Maximum uxori Marciae aperuisse, illam Liuiae. Gnarum id Caesari; neque multo post extincto Maximo, dubium an quaesita morte, auditos in funere eius Marciae gemitus semet incusantis quod causa exitii marito fuisset. Vtcumque se ea res habuit, uixdum ingressus Illyricum Tiberius properis matris litteris accitur; neque satis conpertum est spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. Acribus namque custodiis domum et uias saepserat Liuia, laetique interdum nuntii uulgabantur, donec prouisis quae tempus monebat simul excessisse Augustum et rerum potiri Neronem fama eadem tulit.

 
   
   

 

 Problemi grammaticali

 

 Traduzione interpretativa

traduzione (senza indicazione di autore)